Brano sorteggiato per la prova della Quarta Edizione 2025-2026
Traccia n. 4- Livius I, 58, 5-12
(Edizione: R.M. Ogilvie, Oxonii 1974)
Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit [...]. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro «Satin salve?» «Minime» inquit; «quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore. Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium». Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti [...]. «Vos» inquit «videritis quid illi debeatur: ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet». Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in volnus moribunda cecidit. Conclamat vir paterque.
Rispondi alle seguenti domande, relative alla contestualizzazione del brano, al suo significato sul piano storico-culturale e/o letterario, alle scelte stilistiche dell’autore.
La Commissione della IV ed. del Certamen
